« nomen affine est nomini illius. Sic apponimus
« equum ad equitatem memorandam, vitim ad vitam.
iij. « Aliquando veró per Etimologiam, solemus
« venari illud á quo ipsa desumitur, utpoté infigura-
« bile á figurabili, á Romano Romam, á montano
« montem.
iiij. «Aliquando á similitudine capitis, vtpotè prin-
« cipij dictionis, consueuimus reuocare memoriam
« eius quod in fine est dissimile. Ita per asinum loco
« appositum solebam asilum recordari, vel Aser.
v. «Aliquando á translatione nominis, quemadmo-
« dum á Phillippo loco apposito, venabar memoriam
« amatoris equorum. vel é conuerso aliquando.
vj. « Ab antecedente, venari solebam consequens,
« quemadmodum naturaliter ab aurora solis exortus
« concipitur, & á pastu digestionem figuratam conci-
« pimus.
vij. «Aliquando ex concomitante, sicut á socio so-
«cium qui semper ipsi vnitur consueuimus recordari.
«Vbi igitur aliquid est infigurabile, sicut mors, potest
«figurari per cædem vel cadauer.
viij. «Aliquando á consequente, quod dicitur vicis-
« sim cum antecedente: sicut á fumo nominas ignem
« præcedentem, et per ignem recolimus fumum sub-
« sequentem.
ix «Aliquando ab accidente subiectum, quem ad-
« modum á re alba apposita, niuem lucramur, á sal-
« tatione saltatorem.
x. «Aliquando á subiecto accidens: sicut ex alueo
« mellis collocato, recolimus dulcedinem, ex leone fe-
« rocitatem, ex vrso iram.
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/250
Appearance
Haec pagina emendata est
— 242 —