xxj. « Ex assolente proferre, vocabulum ipsum, vel
« sententiam: hinc quidam qui dicere solebat omnia
« amicorum sunt communia loco appositus reducit te
« in memoriam sententiæ illius. Et nota hic quod
« etiam ex tua institutione potes eiusmodi sententias,
« & terminos quibusdam accommodare, veluti vsu
« venire potest modus proximé sequens atque magis.
xxij. « Ex subiecto recipiente verificationem sen-
« tentiæ, vel significationem termini, sententiam ipsam
« atque terminum, sicut mihi quidam garrulus & ma-
« ledicus, nec bené fortunatus: sententiam illam psal-
« mistæ. vir linguosos non dirigetur in terra.
xxiij. « Ex metaphora seu transpositione, transpo-
« sitionis subiectum: ex argento lunam: ex plumbo
« Saturnum. Ex stamno Iouem. Item & ex vulpe a-
« stutiam. Ex cane adulationem. Ex simia imitatio-
« nem & emulationem.
xxiiij. « Ex propria passione, ipsum cui appropria-
« tur, sicut ex boue mugitum, ex porco grunditum.
« Ex quibus etiam aliquando translatio fieri potest,
« sicut postquam ex asino habemus ruditum, ex ru-
« ditu habere possimus fatuum sermonem, eo enim
« & asinilogos solebam mihi describere.
xxv. « Ex instrumento artificem, & instrumenta-
« tum in genere, sicut ex sphera & astrolabio, astro-
« logum possum meminisse.
xxvj. « Ex habituato, habitum infigurabilem, sicut
« ex muliere grammatica, quæ est substantia cum ac-
« cidente, seu subiectum cum qualitate: ipsam gram-
« maticam qum qualitas quædam est conceptare pos-
« sem. sicut ex musico, musicam. Similiter ex ha-
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/252
Appearance
Haec pagina emendata est
— 244 —