Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/253

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 245 —

« bente id quod habetur, vt ex predium habente, pre-
« dium: ex principe principatum: licet sit aliud præ-
« dicamentum. Similiter in qualitatis genere, ex mo-
« dificato, modum: sicut ex recipiente rationem ali-
« cuius aduerbii, ipsum aduerbium: sicut ex bené sal-
« tante, aduerbium bené occurrere potest.
xxvij. « Ex specie genus, sicut ex boue loco appo-
« sito figurabili, meminisse possum animal genus in-
« figurabile.
xxviij. « Ex relatiuo correlatiuum, sicut ex domino
« seruum.
xxix. « Ex contrario, contrarium per antiphrasim:
« sicut per aliquem inculté loquentem, Demosthenem,
« per fatuum, Aristotelem.
xxx. « Ex agente, actum, vel actionem: sicut ex
« furanto, furtum. Si qui autem alij modi prætor istos
« imaginentur, omnes habeantur vt in istis inclusi &
« ad istos reducibiles. Perfecta si quidem enumera-
« tione atque respectu ad talem redacti sunt numerum,
« vt patet callentibus rationem magnæ clauis.

Alb. Certé alios difficile possem imaginari modos qui (quatenus spectat ad ea quæ sensibiliter mouere continget) in enumeratis triginta non contineantur.

Bor. Cur dicis sensibiliter?

Alb. Quandoquidem ad reminiscentiam atque memoriam quam per ordinem semimathematicalium subiectorum atque verbalium positiuorum: adipiscimur, possumus aucupari: ex prædictis triginta discursibus, quibus alia per alia possunt præsentari (quatenus ex vnius appositi memoria in alterius vel infigurabilis,