Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/255

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 247 —
 

Borista

PRIMA PARS PRAXIS.

Cap. I. § I.

Alb. Certé nihil amplius requirebatur ad praxim. Quis non videt quemadmodum ipsius praxis ratio sub titulo theoriæ latissime continetur & explicatur.

Bor. Credo hanc tituli distinctionem potius ob ordinem doctrinæ, quám ob aliam causam adduxisse authorem: Sed audi hæc deinceps habebuntur. Ex iis enim non modicum pro vtriusque memoriæ specie releuaberis.

Alb. Audiam.

Borista

PRO REBVS PRÆSEN-

TANDIS.

§ II.
 

« Quamuis his quæ supra allata sunt sub titulo
« theoriæ sufficientissime etiam á mediocribus inge-
« niis ratio praxis tota possit educi: tamen per hæc
« quæ mox subinferimus superiora confirmamus, &
« superioribus addimus.