Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/256

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 248 —

§ III.

Pro rebus præsentandis.

Paratis ergo dispositis ordinatis, determinatis, atque
« confirmatis subiectis: facile est formas ipsas appone-
« re. Sensibilium quidem sensibiles, non sensibilium
« veró etiam sensibiles. Porro sensibiles formæ rela-
« tæ ad sensibilia obiecta, rationem veram imaginum
« & exemplarum admittunt. Relatæ vero ad non sen-
« sibilia obiecta, habent rationem signorum, notarum,
« & indiciorum. Quomodo autem quælibet significari
« possint, designari, & effigiari, demonstrauimus ex
« parte magna, magis quám vnquam demonstratum
« fuerit ante nos. Vnum tantummodo abest vt succur-
« ramus iis terminis qui per prædictas imaginum ra-
« tiones non possunt figurari: cum de triginta modis
« illis nullum aliquando possumus ad propositum
« adaptare: siue difficultate proueniente á nobis, siue
« á re ipsa cuius memoria est habenda, & commodam
« præsentationem quærimus. Modo igitur proximé sub
« inferendo prouidendum. Qui quidem nullum memo-
« rabile excludit, siue sit terminus intellectus siue
« non intellectus, siue significatiuus. quomodocumque
« sit, dummodo sit articulatus.