Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/257

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 249 —
 

SECVNDA PARS PRAXIS.

Cap. I.

De memoriæ verborum praxi.

§ I.

Vbi igitur res ipsas collocare nequimus, quia sunt infigurabiles: aptemus nobis nominum, vocumque quarumlibet inscriptionem tali pacto habendam. Primo sint homines, iuxta elementortum numerum distincti, quorum alij vnum, aliud alij tibi designent elementum, siue ex institutione vt poté ex appropriato: siue ex veritate, vt poté ex proprio nomine. Sint in quam tibi pro elemento A designando plures Aristarchi. pro elemento B plures Bacchi. pro C Cæsares, qui quidem loco appositi, hæc tibi repræsentabunt elementa.

 
§ II.
 

Sint proinde aliæ res inanimatæ quæ possunt vsu venire prædictis hominibus: ita vt Armarium, auriculare, arcus, & similia significent tibi elementum A. Baculus B. Corbis C. similiter & alia instrumenta, & armamenta, alia tibi designent elementa. Et ita tum homines plures, tum etiam plures tibi reliquas res & operationes ab hominibus contra-

32