biles ordinabis, quibus quidem valebis eidem loco integram committere dictionem.
« Quod si dictio erit prolixior, poteris illam in duo-
« bus vel tribus locis committere & extendere, quod
« consulimus quando extemporanea replicanda sunt
« lecta vel recitata.
« Vbi veró tu ipse tuam tibi materiam disposue-
« ris, poteris vni loco dictionem quantumlibet pro-
« lixam committere, apponendo duos vel plures ho-
« mines ordinatos: qui cum suis instrumentis & si-
« gnis & nominibus propriis literas repræsentando,
« quamcumque tibi proferant dictionem.
Borista. Quod ad memoriam verborum pertinet: á labore in quem nos artes antiquiores impellunt, mirum in modum nos releuare videtur. Quibus licet modicum considerantibus, modicum videatur addere: melius tamen negocium perpendentibus longé aliter apparebit. Elementa enim quæ per antiquorum præceptiones, singularia tantum docebamur præsentare: nunc ad syllabarum & quarumcumque dictionum ex ipsis complexarum complementum, vnico cuicumque loco integrum ipsum docemur apponere terminum. Armamenta enim & actiones, non ociosa, leuia, atque vaga nunc instituuntur: neque solum ad memoriam excitandam homines hominibus adstare, résque alias aliis