applicari debere perdocemur: sed omnia pluribus onusta muneribus accipere, vt quám facilé commodéque quod antiquis impossibile videbatur nacti simus, non sit difficile videre. Audi quid senserit Tullius in suis ad Herennium.
Scio plerosque græcos qui de memoria scripserunt fecisse vt multorum verborum imagines conscriberent, vt qui eas discere vellent, paratas haberent, ne quid inquirendo consumerent opere. Quorum rationem aliquot de causis improbamus, quarum vna est quod in verborum innumerabilium multitudine, mille verborum imagines ridiculum sit comparare: quantulum enim poterunt hæ valere cum ex infinita verborum copia modo vnum modo aliud nos verbum meminisse oportebit?
Ex quibus sané verbis manifestum est illud Tullium existimasse inipossibile factu: quód non modo in se facillimum comperitur, verum etiam vniuerso negotio facilitatem causat. Cur autem hunc in modum Græcorum illorum derideat industriam, illud est in causa quod ipsum alio pacto fieri non posse existimabat, quam singulis dictionibus singulas destinando imagines. Quod tentare ridiculum est. Nos veró tantum abest vt imaginum numerum multiplicemus: vt in singulis perficiendas atque complendas locis ad expressionem infinitorum terminorum siue significantium sine non: completas, paucas, determinatas, & celebres ordinemus imagines. Habes ergo facultatem qua tum res ipsas seu rerum intentiones in Circæo cantu positas, tum & ipsa quibus explicantur verba, locis valeas affigere. Exerceri tui similes in istis se-