Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 18 —

dandus. Isti similes cum fuerint Aristotelico repleti spiritu (vt iam vocales & progressiuos libros liceat videre. vbi audierint vel legerint. De vmbris Idearum: iam verbo hærebunt dicentes, idæas esse somnia, vel monstra. quas esto concesserimus, quæritur an quod rerum naturæ conformatur, conuenienter dicatur currere sub vmbris idæarum? Rursum vbi incurrerint locum ratiocinantis animae. Iordane (inquient) iam animam texere dicis vel filare. Similiter & in aliis quibusdam buccas inflantes, per internum quendam hostem á fructus istius disciplinæ participatione diuertentur. Quibus hoc manifestari volumus. Nos quoque in iisdem cum minus saperamus versasse animum, tunc. n. (vt par erat) fide ad scientias captandas vtebamur. Nunc vero vbi superum beneficio, acquisitis & inuentis ad vlteriores proprios actus vti possumus citra contradictionis iustam notam: Si commodus est Platonicus terminus & intentio commoda: acceptatur. Si quoque Peripateticæ intentiones ad maiorem rei in hac arte faciunt expressionem; fideliter admittuntur. De aliis similiter iudicetur. Non enim reperimus vnum artificem qui omnia vni necessaria proferat. Non idem, inquam, Galeam, scuthum, ensem, hastilia, vexilla, tirnpanum, tubam, cæteraque omnia militis armamenta conflabit, atque perficiet. Ita maiora, aliarum inuentionum tentantibus opera non solius Aristotelis Platonisque solius officina sufficiet: Quandoque etiam (ipsum queraro si consuetis vti videbimur terminis:) illud ideo est non quia non consuetas per eos explicare cupimus intentiones. Per vniuersum autem diuersis variorum phi-