Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/260

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 252 —

cundis non probarem. Ad vanam quippe atque puerilem facere videntur iactantiam, quatenus enim occurrentium figurandorum terminorum necessitas exquirit: solertia vsus triginta configurationum succurrere poteris. In pueris autem & studiosis adolescentibus præter breuem istam viam & alias quas Iordanus instituit nullam laudauerim, grauis. n. cura diuturnaque intentio, & abductio á seriis studiis ad quæ fortasse per ipsas redduntur inhabiles (in ipsis. n. actibus expediti, atque aptissimi alioqui stupidi mihi comperti sunt) perceptione fructus qui colligi possit in tardo lentóque fine minimé compensantur. Per hæc autem nostra studium non impeditur, memoria naturalis non hebetescit, non languet, sed proficere potest ingenium. Interim spero futuros qui inuentionis istius semina multiplicent. Porró, licet hæc consideratio tanta sit si cum antiquioribus conferatur: sine præiudicio gratiarum quas primis inuentoribus & viam præmonstrantibus habere debemus: nihil tamen est aliarum respectu, quarum integer inuentor apparet iste. quarum mox vnam in breuibus contentam explicabo tibi. Sed hæc de arte, tredecim quibusdam amicis dictata sufficiant.

Alb. Proferas rogo te aliam artem.

Bor. Libentissimé.