Alb. Quid credis ipsum sibi velle per hoc ænigma?
Bor. Dicam vt possum. Habeas ab inuicem seposita subiecta quatuor & viginti, quæ vniuersa non adiaceant, non inhæreant, non contingant. Sed libera, & solitaria vel situentur vel situata intelligantur.
Tuo ipsa tibi poteris eligere arbitrio, huius tamen esse debent generis B. Arbor. C. Columna. D. Puteus. F. Ara. G. Patibulum. H. Mensa. K. Lectus. L. Statua. M. Tribunal. N. Cathedra. P. Fornax. Q. Focus. R. Incus. S. Archa. T. Saxum. V. Pyramis. X. Horologium. Y. Fouea. Z. Sepulchrum. A. Feretrum. E. Sacrarium. I. Ignis. O. Lapidum cumulus. V. Fons. Quæ quatuor & viginti tibi designent elementa.
Proinde ad constituendas eorum primas combinationes addicas subiectorum dictorum singulis adsistentia quinque, quæ duplici differentia præcedentem vel subsequentem tibi notam demonstrent. Extant quinque cardinales differentiæ. Occidentale, Orientale, Septentrionale, Australe, & Medium. Extant aliæ quinque situales, prostare, flecti, sedere, cubare, iacere. Extant aliæ quinque locales, ante, retro, sursum, deorsum, in medio. Quibus quidem trinis differentiis, subiectum, insigne, & operationem quintuplicare consonando valebis.
Adsistentia quinque, per diuersos actus ad quatuor & viginti differentias multiplicatos elementum sonans atque consonans addere possunt. Qui quidem differentiarum numerus, in diuersis compleatur generibus, vt commode veniat in vsum.
Pro liquidis mediantibus elementis, iis denique & aliis primam combinationem ex duobus videlicet con-