flatam consequentibus, similiter per aliquot differentias prouidebis.
Quibus ita dispositis, determinatis & menti firmiter adfixis: prompté poteris ex mutuatis insigniis, cæterisque olim propriis quascunque combinationes effingere.
Iam vides quemadmodum signa viginti quatuor elementorum, per quinarium deducantur. Quam si consideraueris industriam, in alias plures poteris per temetipsum promoueri.
Alb. Propositum videor satis (ni decipiar) intelligere. Sed rogo te, aliquid expeditius pro cantu Circæo digneris elargiri.
Borista. Faciam.
Habes in Circæo dialogo primo duas generalissimas formas, alteram quæ cantum, alteram quæ multiplicem cantus includit effectum. Harum alteram ad vnum generalissimum subiectum, alteram veró ad alterum referas.
Secundo in prima formarum generalissima, habes septem deorum ypostases. Et in secunda tria animantium genera. Illa generalia sub generalissimis septem: ista ad generalia sub suo supremo tria referas subiecta.
Tertio habes sub singulis septem ypostaseon, tres terminorum species: quarum duæ sunt incomplexæ, tertia veró complexa est. Habes etiam, sub singulis trium animantium generum, plures infimas pro com-