losophorum studiis vtimur, quatenus melius propositum inuentionis nostræ insinuemus. Vnde nihil est quod faciat quominus periti in istis philosophandi generibus per se ipsos facilé (dummodo animum aduertant) hanc, & alias artes nostras intelligere valeant.
Artem istam sub duplici forma tractamus, atque via: quarum altera est altior & generalis tum ad omnes animi operationes ordinandas, tum etiam est caput multarum methodorum, quibus tanquam diuersis organis artificiosa potest pertentari & inueniri memoria: Et consistit ipsa primo in triginta intentionibus umbrarum. Secundo in triginta conceptibus idearum. Tertio in pluribus complexionibas, quæ fieri possunt ex intentionibus & conceptibus per industriosam adaptationem elementorum primæ rotæ ad elementa secundæ. Altera quae sequitur, est contractior ad certum memoriæ per artificium comparandæ genus.