Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata est
 

TRIGINTA INTEN-

TIONES VMBRARVM
 

 
INTENTIO PRIMA. A.

Vnico igitur annuente deo, propiciisque diis sub ipso altissimo principe magnis, ita incipimus.

Hominis perfectionem, & melioris quod in hoc mundo haberi possit adeptionem insinuans Hebræorum sapientissimus; amicam suam ita loquentem introducit. SVB VMBRA ILLIUS QVEM DESIDERAVERAM SEDI. Non enim est tanta hæc nostra natura ut pro sua capacitate ipsum veritatis campum incolat, dictum est enim. Vanitas homo viuens. Vniuersa vanitas. & id quod verum est atque bonum, vnicum est atque primum. Quî autem fieri potest vt ipsum cuius esse non est proprié verum, & cuius essentia non est proprié veritas; efficaciam & actum habeat veritatis? Sufficiens ergo est illi atque multum: vt sub umbra boni, verique sedeat. Non inquam sub umbra verí boníque naturalis atque rationalis (hinc enim falsum diceretur atque malum) sed Methaphysici. Idealis, & supersubstantialis: vnde boni & veri pro sua facultate particeps efficitur animus, qui & si tantum non habeat vt eius imago sit; ad eius tamen est imaginem: dum ipsius