animæ diaphanum, corporis ipsius opacitate terminatum, experitur in hominis mente imaginis aliquid quatenus ad eam appulsum habet: in sensibus autem internis & ratione, in quibus animaliter viuendo versamur: vmbram ipsam.
Hoc ipsum cum consideraueris: illud quoque tibi occurrat velim: vt a tenebrarum ratione seiungas vmbram. Non est vmbra tenebrae: sed vel tenebrarum vestigium in lumine. Vel luminis vestigium in tenebris. Vel particeps lucis & tenebræ. Vel compositum ex luce & tenebris. Vel mixtum ex luce & tenebris. Vel neutrum a luce & tenebris, & ab vtrisqus seiunctum. Et hæc vel indè quia non sit plena lucis veritas, vel quia sit falsa lux. Vel quia nec vera nec falsa, sed eius quod vere est aut falsé, vestigium, &c. Habeatur autem in proposito. vt lucis vestigium, lucis particeps, lux non plena.
Porró cum bifariam accidat intelligere lucem; & in regione substantiæ, & in regione eorum quæ circa substantiam, vel in substantia consistunt (vnde secundum duplicem sumitur vmbra oppositionem) illud te meminisse oportet; lucem quæ circa substantiam est tanquam vltimum eius vestigium á luce quæ primus actus dicitur proficisci. Umbram quoque quae est circa substantiam ab umbra quae ex substantia dicitur