emanare. Ipsa est primum subiectum quod & materiam appellant phisici nostri: Eius omnia participia cum puram non recipiant lucem: sub vmbra lucis esse & operari dicuntur.
Consequenter te non prætereat quod cum vmbra habeat quid de luce, & quid de tenebris. Duplici aliquem accidit esse sub vmbra. Vmbra videlicet tenebrarum & (vt aiunt) mortis: quod est cum potentice superiores emarcescunt, & ociantur, aut subseruiunt inferioribus. Quatenus animus circa vitam tantum corporalem versatur, atque sensum. Et vmbra lucis, quod est cum potentiæ inferiores superioribus adspirantibus in æterna eminentioraque obiecta subiiciuntur, vt accidit in coelis versanti qui spiritu irritamenta carnis inculcat. Illud est vmbram incumbere in tenebras: hoc est vmbram incumbere in lucem. In Orizonte quidem lucis & tenebrarum, nil aliud intelligere possumus quam vmbram. Hæc in orizonte boni & mali: veri & falsi. Hic est ipsum quod potest bonificari, & maleficari, falsari, & veritate formari: quodque istorsum tendens sub istius, illorsum veró sub illius vmbra esse dicitur.
Vmbras eas in proposito maximé consideramus quæ sunt appetituum, & cognoscitiuæ facultatis obiecta, sub specie veri bonique concepta, quæ sensim ab vnitate illa supersubstantiali decedentia, per crescen-