tem multitudinem, in infinitam multitudinem (vt Pythagoreorum more loquar) progrediuntur: quæ quantum ab vnitate recedunt, tantum ab ipsa quoque veritate elongantur. Fit enim ab ipso superessentiali ad essentias ab essentiis ad ipsa quæ sunt, ab iis ad eorum vestigia, imagines, simulachra, & vmbras excursus: tum versus materiam vt in eius sinu producantur; tum versus sensum, atque rationem vt per eorum facultatem dinoscantur.
Vmbra in materia seu natura, in naturalibus ipsis in sensu interno atque externo, vt in motu & alteratione consistit. In intellectu veró, intellectumque consequente memoria est vt in statu. Ideo sapiens ille viraginem supra naturalem & suprasensualem quasi notitiam consequtam: sub illius primi veri bonique desiderabilis vmbra sedentem inducit. Quæ sessio seu status quia in naturaliter degentibus non multum perseuerat (mox n. atque statim sensusisti nos insiliunt atque deturbant, ipsique nostri duces phantasmata nos circumueniendo seducunt) sessio illa potius præterito absoluto vel inchoato, quam præsenti tempore designatur. Dicit. n. sub vmbra sedi, vel sedebam.
Cum veró in rebus omnibus ordo sit atque connexio, vt inferiora mediis & media superioribus succedant corporibus; Composita simplicibus, simplicia simpli-