Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 24 —

cioribus vniantur. Materialia spiritualibus spiritualia prorsus in materialibus adhæreant. Vt vnum sit universi entis corpus, vnus ordo vna gubernatio, vnum principium, vnus finis, vnum primum, vnum extræmum. Cumque (vt non ignorauerunt Platonicorum principes) demigratio detur continua á luce ad tenebras (cum mentium quædam per conuersionem ad materiam, & auersionem ab actu; subeunt naturam, atque fatum) nihil impedit quominus ad sonum cytharæ vniuersalis Apollinis ad superna gradatim reuocentur inferna: & inferiora per media, superiorum subeant naturam: quemadmodum & sensu constat terram in aquam, aquam in aerem, aerem in ignem rarefieri: sicut ignis in aerem, aer in aquam, aqua in terram densabatur. Ita generaliter videmus in iis quæ mutantur, motum statu, & statum motu semper terminari. Quod & in ipso coelo semper esse atque fieri optimé Peripateticorum quidam considerauere: cum quippé ipsum habere actum admixtum cum potentia dicunt (quamuis & aliæ sint mixtionis istius rationes) intelligunt eius motum esse in fine ad præteritum, & in principio ad futurum. Quidquid ergo sit de alia descensus specie de qua Theologorum prudentia decernat: illud obnixé nobis est intentandum, vt pro egregiis animi operationibus naturæ schalam ante oculos habentes, semper á motu, & multitudine, ad staturn & vnitatem per intrinsecas operationes tendere contendamus: quod cum pro facultate præstiterimus, pro facultate quoque diuinis multitudini mirabilibus operibus conformabimur. Ad ipsum rerum præsignata connexio, & connexorum consequentia nos confortet & adhortetur.