Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 25 —

Nouit quidem & docuit antiquitas quomodo proficiat discursus hominis á multis indiuiduis ad speciem, á multis speciebus ad vnum genus ascendens. Insuper quomodo infima intelligentiarum per omnes formas intelligat species distincté, inferioris distincté per plures atque multas formas ipsas omnes species concipiunt; superiores per pauciores, suprema per vnam, & ipsum quod est supra omne non per formam aliquam. Porro si antiquitas nouit quomodo proficiat memoria, á multis speciebus memorabilibus, ad vnam multorum memorabilium speciem se promouendo: ipsum certé non docuit.

INTENTIO OCTAVA. H.

Ad proximius quidem superius proximum inferius per aliquos gradus contracta similitudine promouetur, quos certé gradus cum nactum fuerit omnes: iam non simile: sed idem cum illo dicendum erit. Quod sané quomodo fiat per ipsum edoremur ignem: qui aquam non attrahit nisi in calore & raritate adsimilitam. Per communem igitur similitudinem ab vmbris datur accessus ad vestigia, á vestigiis ad speculares imagines, ab istis ad alia.

INTENTIO NONA. I.

Quoniam veró quod est simile simili; est etiam simile eidem similibus sive per ascensum, siue per descensum, siue per latitudimen: Hinc accidit vt (infra suos limites) natura facere possit omnia ex omnibus, & intellectus, seu ratio cognoscere omnia ex omnibus. Sicut inquam materia formis omnibus informatur ex omnibus, &

4