intellectus, seu ratio cognoscere omnia ex omnibus. Sicut inquam materia formis omnibus informatur ex omnibus, & passiuus (quem vocant) intellectus formis omnibus informari potest ex omnibus: & memoria memorabilibus omnibus ex omnibus. quia omne simile simili fit, omne simile simili cognoscitur, omne simile simili continetur. Porro simile remotum ad suum distans, per simile medium sibique proximum tendit.
Hinc herbæ forma spoliata materia, non immediate formam induitur animalis istius, sed formis Chili, sanguinis, & seminis mediantibus. Hinc qui nouerit apta extræmorum media: & naturaliter & rationaliter omnia poterit ex omnibus elicere.
Coeterum. Similitudinem illam quæ cum æqualitate currit; & vniformitati (quam æquiparantiam appellant) consonat: in proposito sensu alium operationum, siue ad internos, siue ad externos referantur sensus, inutilem & malè officiosam habeto. Fit enim vt simili caliditate affectum nec similem, nec infra illius similitudinis gradus consistentem sentiat: sed eam quæ existentem in sensitiuo subiecto excellit. Hinc qualem redigere in praxim debeas similitudinem præuideto, ne quæ sita ab adeptis quominus ingredi possint repellantur.