Considera, mundum istum corporeum partibus eius omnino similibus existentibus, formosum esse non potuisse. In variorum ergo connexione, partium pulchritudo manifestatur: & in ipsa varietate totius pulchritudo consistit. Hinc rei vmbratilis visio est visionum imperfectissima: quia quod imago cum varietate demonstrat: vmbra quod est infra extrinsecæ figuræ terminos vt plurimum etiam ementitos, quasi sine varietate profert. De vmbra dixerim quatenus vmbra est: non autem quá talis quam in proposito recipimus.
Verum Anaxagoricum Chaos est sine ordine varietas. Sicut igitur in ipsa rerum varietate admirabilem concernimus ordinem. Qui supræmorum cum infimis, & infimorum cum supremis connexionem faciens: in pulcherrimam vnius magni animalis (quale est mundus) faciem, vniuersas facit conspirare partes. Cum tantum ordinem tanta diuersitas: & tantam diuersitatem tantus ordo requirat. Nullus enim ordo vbi nulla diuersitas extat reperitur. Vnde primum principium nec ordinatum, nec in ordine licet intelligere.
Certé si quemadmodum indissolubilis concordia fines primorum connectit principiis secundorum; & cal-