cem eorum quæ antecedunt capitibus eorum quæ proximé sequntur: cathenam illam auream quae é cælo fingitur ad terram usque tensa contrectare valebis: sicut è coelo per te potest factus esse descensus, facilé ad coelum per ordinatum ascensum remeare valebis. Per hanc artificiosam connegionem magnum experiri possumus memoriæ releuamen: quæ valet etiam nullam ad inuicem per se retinentia consequentiam memoriæ ordinata presentare. Ipsum manifestatur in subsequenti carmine, vbi cum intelligatur Aries agere in Taurum, huncque motum diuerso actionis genere, agere in Geminos. Et inde moti varia, consequentíque actione deferantur in Cancrum. similitérque deinceps in aliis: eueniet vt ex intuitu vnius, alterius mox inmediatéque consequentis occursum collucremur.
Dux gregis, armenti regem sublatus in iram
In geminósque pedes, impete fronte ferat.
Vindex menté vacans hinc Taurus concitus, ictu
Irruit in Geminos impaciente fratres.
Germanos iuuenes affines protinus vndæ
Excipiunt. Cancer rosida prata petit.
Repens obliquó lympharum Cancer alumnus,
Villosi vultum forte Leonis adit.
Percitus inde leo crinitos surgit in harmos
Vnde vagans rapidæ visa Puella feræ est.
Hanc petit: illa fugit: quæ gressu insana fugaci
Librantem incurrit persica lance virum.
Æstuat hic, cupidis quem dum complexibus hæret:
Attriti Vermis cuspis adunca ferit.