Formidans lætum medicas dum currit ad artes
Poné Sagittiferum sentit adesse virum.
Qui modo stuprata, quam credit virgine læsus
Quo petit hunc iaculo, vulnerat ecce CaprumVt primum intrusum ferrum persensit iniqué
Effugit in rapidas præcipitosus Aquas:
Sic caper anfoelix á gurgite tractus aquarum;
Insueta inclusis Piscibus esca datur.
Ascensus quidem qui fit per connexa atque concathenata, in proposito vmbrarum idealium: non est per cathenam similibus constantem annulis, ratione quæ concipitur ex proximé dictis, atque deinceps enunciandis. Nec huius cathenæ annulus esse debet vmbra sub qua intelligitur Leuiathan dormire: non inquam vmbra abducens á luce; sed conducens ad lucem, quæ etiam si non sit veritas: est tamen á veritate, & ad veritatem, ideóque in ipsa non credas esse errorem sed veri latentiam.
Non igitur confundens vmbrarum significatum per occultam omonimyam, omnino hoc stultitias genus incurras, vt sine delectu de vmbris sentias, intelligas, & decernas, opponitur enim ea quam protegunt aliæ vmbræ (pro qua dicitur. Protegunt vmbræ vmbram eius) ei quæ eleuatur super corporum altitudinem in confinio intelligentiarum. Pro qua dicitur operuit mon-