Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 30 —

tes vmbra eius. A qua ea quæ producunt in nobis intelligentiam & memoriam, deducuntur & emanant: Et in quam tandem scandentia versus lucem terminantur. Hanc, vel huic similem figura tam habent, qui Cabalistæ dicuntur, quia velamen quod erat Typicé seu figuratiué in facie Mosis: figuraté veró in facie legis: non erat ad deceptionem; sed ad ordinate promouendos hominum oculos, in quibus accidit læsio si repenté de tenebris in lucem promoueantur.

Neque enim natura patitur inmediatum progressum ab vno extræmorum ad alterum: sed vmbris mediantibus, adumbratogue lumine sensim. Naturalem videndi potentiam perdidere nonnulli de tenebris in repentinam lucem prodeuntes tantum abest vt perquisito potirentur obiecto. Vmbra igitur visum preparat ad lucem. Vmbra lucem temperat. Per vmbram diuinitas oculo esurientis, sitientísque animæ caliganti, nuncias rerum species temperat, atque propinat. Eas igitur vmbras quce non extingunt: sed seruant, atque custodiunt lucem in nobis; & per quas ad intellectum, atque memoriam promouemur, atque perducimur, recognosce.

INTENTIO XVl. Q.

In suo genere dixit Theologus nisi credideritis, non intelligetis: & in suo genere confirmant philosophi ex concessis positisque iis quorum fides esse dicitur (quæ fides apud Pythagoricos erat de non demonstratis, apud Peripateticos de non demonstrabilibus, apud Platonicos de vtrisque) aucupandas esse scientias: & ex