iis quæ in virtute, & radice, & implicatione quadam continent, ad formarum explicationem, & per naturalem. & rationalem cursum nobis est progrediendum. Natura dat inuolutas species, antequam tradat easdem explicatas. Similiter Deus, similiter & artes quæ diuinum,' & naturalem ordinem pro dignitate persequntur. Si quibus veró arduum videtur in vmbris exerceri, & vanitatis suspectum si per eas ad lucem non pateat accessus: norint talem defectum non esse ab vmbris. Norint etiam sat expedire vel inuolutum tenere, quod nudum non capias.
De vmbris physicis, sunt ex arboribus & herbis quæ fugant serpentes, & mitiora fovent animantia: sunt & contrariæ iis. De vmbris autem idealibus (si veré sint ideales) cum omnes referantur ad intellectum & ad purgatum sensum interiorem non sunt quæ maximé non conducant si per eas fiat ascensus, & non dormiatur sub eisdem.
Non dormies si ab vmbris physicis inspectis ad proportionalem vmbrarum idealium considerationem promoueris. Si ab oculis nostris elongatum corpus ad distantem lucem accedat: minoratur illius ad oculos nostros vmbra: sed ipso corpore magis á luce recedente, minor ab illo transfunditur vmbra, visuíque maius affertur impedimentum.