Maiora intensione lucis & densitate corporis, vmbra perspicacior efficitur: expressior inquam redditur, atque formatior, quod inde est, quia in densitate, & raritate; continuitate & discontinuitate corpus imitatur. At vero talis imitatio per corpus detegitur.
Vmbra motum corporis simul persequitur atque lucis. Mouetur corpus? Vmbra mouetur. Mouetur lux? Vmbra mouetur. Mouetur vtrumque? Vmbra mouetur. Contra physicas obseruantias idem subiectum (subiectum inquam motus) simul diuersis, contrariisque subest motionibus. Quid. n? nonne necessario motum corporis ad lucem sequitur vmbra? & motum lucis ad corpus sequitur vmbra? numquid soluitur hæc necessitas amborum concursu cum oppositis mouebuntur lationibus? Porro aduerte quemadmodum ad lucis motum mouetur vmbra quasi fugiens; ad corporis autem motum quasi sequens: vnde non videtur implicari contrarietas, sed concordantia in fuga vnius, & prosequtione alterius oppositi, atque contrarij. Cæterum quomodo sit in istis, & proportionaliter in aliis: tu ipse perquire & considera: per nos enim res plusquam sat est aperitur iis, qui in hæc & alia animum aduertent.