Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/41

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 33 —
INTENTIO XXI. X.

Non te prætereat tandem vmbrarum cum ideis similitudo tum enim vmbrae, tum & ideæ non sunt contrariæ contrariorum. Per vnam speciem cognoscitur in hoc genere pulchrum & turpe; conueniens & inconueniens; perfectum, & imperfectum, bonum & malum. Malum enim imperfectum, & turpe proprias quibus cognoscantur non habent ideas: quia tamen cognosci dicuntur & non ignorari, & quidquid cognoscitur intelligibiliter per ideas cognoscitur: in aliena specie cognoscuntur, non in propria quæ nulla est. Illud enim quod est eis proprium, est non ens in ente, vel (vt apertius dicam) defectus in effecto.

INTENTIO XXII. Y.

Vmbram si appellaueris accidens corporis á quo proiicitur: habes accidens vnius subiecti á quo recedat, & ad quod redeat vel secundum eandem speciem: vel secundum eumdem numerum: Si volueris eam esse accidens eius in quod proiicitur; iam facies accidens ita ab vno subiecto separabile: vt idem numero diuersa pererret subiecta: vt cum per motum lucis, aut equi, vmbra equina quæ proiiciebatur in lapidem; nunc proiicitur in lignum. Hoc est contra physicam accidentis rationem: nisi in Scyllam te transportes negando vmbram esse accidens. Porró quid dicimus de idealibus vmbris? ipsas nec substantias esse intelligas, sec accidentia: sed quasdam substantiarum, & acciden-

5