tium notiones. Si cui placeat eas animi, rationísque accidentia dicere, imperité dicet: non enim sunt habitus, nec dispositiones, nec facultates innatæ vel accedentes: sed quibus, & per quas dispositiones quædam, habitus, facultatésque producuntur atque consistunt. Recte enim speculantibus substantia & accidens non diuidunt quidquid esse per vniuersum dicitur, vt modo supponimus. Consideratio ista non modicum valet ad vmbrarum rationem habendam.
Vmbra non subest tempori, sed istius tempori, non loco sed istius loco, non motui sed istius motui. Similiter de oppositis est intelligendum. Abstrahitur ergo ab omni veritate, sed non est sine illa. Et non reddit ineptos ad illam (si idealis sit vmbra) concipere enim facit contraria & diuersa, cum sit vnum. Vmbræ enim nihil est contrarium, preciséque nec tenebra, nec lux. Ad vmbram ergo arboris scientiæ confugit homo pro cognitione tenebræ, & lucis, veri, & falsi, boni, & mali, cum quæreret ab illo Deus ADAM VBI ES?
Illud etiam non est prætermittendum quo minus consideretur, quod vnum corpus opacum duobus vel pluribus oppositum luminaribus: duas vel plures proiicit vmbras. Intellige igitur quomodo, & penes quid umbra sequatur corpus: & quomodo penésque quid lucem consequatur: & considera quemadmodum vm-