Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/43

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 35 —

bram producit á corpore vno multiplicem lux multiplex: innumeræ luces innumeras vmbras, licet sensibiliter non appareant. Consequitur ergo alio modo lucem vmbra, licet eam alios ratione confugere videatur.

INTENTIO XXV. A.

Nec te prætereat quod vt vmbra lucem fugiat corporis quantitatem mentitur: & non nisi in certa vnicaque distantia, situ, & dispositione: secundum longitudinem, & latitudinem corpori æqualem, ab opposita luce producitur vmbra, adeo vt ipsam lucem nihil magis fugere videatur, quám corporis quantitatem per vmbram insinuare. Sol quippé quibusdam in locis numquam vmbram corpori reddit æqualem, in aliis vero rarius & ad modicum temporis.

INTENTIO XXVI. E.

Si magnitudo corporis opaci lucidi corporis magnitudinem excædat; producit vmbræ conum in corpore, basim vero proiicit in infinitam seu interminatam distantiam. Si vero magnitudo lucis, corporis opaci magnitudinem excædat: producit vmbræ basim in corpore, conum veró determinabit in sua extra corpus ipsum proiectione ad talem, tantamque distantiam: quantam magnitudo corporis lucidi supra opaci corporis magnitudinem proportionalem obtinuit rationem. Hinc vmbra quam lunæ corpus lucidum produceret de terra in partern oppositam (posito quod sol absit ab hemisphærio inferiori) haberet pro cono certam terræ