marginem: basis vero eius extra terram quasi in infinitum crescens non esset determinabilis. Vmbra vero quam solis corpus producit de terra: habet certos terræ terminos pro basi: conus autem ipsius Mercurij sphæram non attingit. Iam simile de ideis vmbrisque ipsarum iudicium facito.
Vnde nota quemadmodum de luce & tenebra (tenebram enim densitatem corporis appello) nascitur vmbra, cuius lux pater est, tenebra mater: & non adest nisi hac & illo præsente: atque ita sequitur lucem, vt eamdem fugiat: quasi pudeat ipsam matris speciem presentare patri: vt pudore saltem regiam progeniem protestetur. Veluti genere nobiles qui nobilitatem ipso habitu monstrare non valentes, ipso satis proprij habitus pudore demonstrant. Hinc crescente luce attenuatur, quæ illa se contrahente dilatatur: eademque totum circumplectente corpus fugit.
Sicut ex interposito perpendiculariter super planum inter Arcton & oculum gnomone, ex vmbra imaginabili lineam lucramur meridianam: & infallibiliter alias multas temporum differentias quæ in nocturno polarium stellarum circuitu ad differentias partium circelli quas linea in illius tensa circumferentiam per numeros manifestat. Non minus & ideales vmbræ per phy-