Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/45

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 37 —

sica corpora ad ideas innumeras poterunt tibi rerum significare proprietates & differentias.

INTENTIO XXVIIII.

Et veluti sol sex vmbrarum cardinales immittit differentias. Aliam oriens: cum proiicit vmbram corporis in occasum; Aliam occidens, cum extendit illam in orientem. Aliam meridianus & in Australi latitudine versus Boream. Aliam in latitudine Septentrionali versus Austrum. Aliam si nullam admittit latitudinem. Ex cingulo (quod aiunt) cæli perpendiculares intendens radios, versus nadir suum, terræ producit vmbram. Ab ipso autem emisphærij alterius opposito versus augem effundet ipso progressu attenuandam vmbram. Ita nobis in orizonte naturæ, & in æquilibrata rectáque eiusdem sphæra constitutis sub æquinoctiali sensus, vel intellectus æquidiali; sex sub æternis ideis formantur vmbrarum differentiæ, ex quibus omnimodam ad lucem conuersionem possimus accipere.

INTENTIO XXX. A.

Vt vero intelligis omnes vmbrarum differentias ad sex cardinales tandem referri: non minus scire debes quod omnes tandem ad vnam foecundissimam, aliarumque fontem generalissimum reduci debeant. In proposito (inquam) nostro vna potest esse omnium idearum vmbra, Additione, substractione, & alteratione generaliter dictis omnes alias conflans, iudicans, atque præsentans. Sicut in arte materialiter per substan-