Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 38 —

tiuum subiectum, formaliter autem per adiectiuum, quæ recipiunt in se ipsis alterantia, transponentia & vniuersaliter diuersificantia: Analogiam enim quandam admittunt methaphysica, & logica, physica: seu ante naturalia, naturalia, & rationalia. Sicut verum imago, & vmbra. Cæterum idea in mente diuina, est in actu toto simul te, vnico. In intelligentiis sunt ideæ discretis actibus. In coelo, in potentia actiua multiplici & successiué. In natura per vestigii modum quasi per impressionem. In intentione, & ratione per vmbræ modum.

Adest paradigma vnius, ideæ actu infinitas rerum differentias habentis, & vnius vmbræ in facultate in finitarum differentiarum. Linea AB iacens lineam CD perpendiculariter cadentem & duos rectos angulos constituentem excipit. Iam si linea cadens inclinetur versus B: reddet angulum acutum ex vna parte, ex altera vero obtusum. Magis atque magis inclinata in F, G, H, I, K, & ita deinceps; obtusos, acutósque magis hinc inde dabit angulos.

Ita patet quomodo in facultate duarum illarum rectarum linearum; sint infinitæ acutorum, obtusorum-