que angulorum differentiæ. In prima causa hæc facultas non differt ab actu, quæ, & in qua quidquid esse potest, est. Quandoquidem esse & posse idemtificantur in ea. Ideoque in ipso D infinitæ simul; & vnum sunt angulorum differentiæ. In motore cælesti est in potentia actiua: sicut in manu quæ potest mouere in punctum E, F, G, & alios innumeros: non tamen mouit. In coelo sicut in mixto ex actiuo & passiuo, sicut in linea CD quæ potest moueri ad efficiendum angulum hunc & illum: secundum quippè multas rationes coelum intelligitur a Peripateticis habere actum potentiæ ad mixtum. In mobilibus consequentibus atque materia, est in potentia passiua, significata per D, quod innumerabiles differentias acuti, & obtusi per modum essendi in materia, & efficiente, & modum participantem de actu, déque potentia vt patet. Hoc quod diximus de differentiis angulorum: referas ad specierum differentias, quæ dicuntur esse sicut numeri. Vnde in omnibus & per omnia quælibet posse figurari manifestum est.
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/47
Appearance