Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/49

E Wikisource
Haec pagina emendata est
 

DE TRIGINTA IDEA-

RVM CONCEPTIBVS.
 

 

Iam ad triginta Idearum conceptus, primo simpliciter; secundo cum intentionibus vmbrarum complexé concipiendis, consequenter progrediamur.

CONCEPTVS PRIMVS. A

Lvciferos (inquit Plotinus) in facie Deus oculos fabricauit: cæterisque sensibus adhibuit instrumenta: vt inde tum naturaliter seruarentur, tum etiam cognata luce aliquid contraherent. Quibus sane verbis manifestat aliquid esse præcipuum, quod de mundo intelligibili ad ipsos pertineat.

CONCEPTVS II. B

Non fas est cogitare mundum istum plures habere principes, & per consequens plures habere ordines præter vnum. Et consequenter si vnum est ordinatum, membra ipsius alia membris aliis sunt adnexa & subordinata. Ita vt superiora secundum verius esse subsistant, in extensam molem, & multiplicem numerum versus materiam se exporrigentia. Vnde ab eo quod est per se maximé ens; ad id quod minimuln habet entitatis, & prope nihil haud temeré nuncupatur

6