Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 42 —

fiat accessus. Quem ordinem cum suis gradibus, qui mente conceperit: similitudinem magni mundi contrahet aliam ab ea quam secundum naturam habet in se ipso. Vnde quasi per naturam agens: sine difficultate peraget vniuersa.

CONCEPTVS III. C

Qvia in iis quæ semper fiunt non est consultatio, & argumentatio. Si aliquid demonstratum fuerit semper idem facere: actus argumentationis tollitur ab eo, tollitur & consilium. Sed vt quadam forma se ipsam foras quasi naturaliter exprimente vel aliquid é sua natura explicante, & effundente, opera sua perficit. Ad cuius operantis similitudinem propius accedit quod idem vt plurimum & frequentissime operatur. Fiet enim vt minus, miniméque cogitans & decernens, in perfectum, exquisitumque actum prodeat. Qui ergo in loco consistens atque tempore, á loco rationes idearum absoluet atque tempore: diuinis entibus in suis operibus conformabitur, siue ad intellectum pertineant, siue ad voluntates. Id fortasse faciebat is qui dixit. In carne consistentes non secvndvm carnem vivimvs.

CONCEPTVS IIII. D

Qvod si possibile est atque verum: intellectualem animan non veré insitam atque infixam, inexis-tentemque corpori licet apprehendere: sed veré vt adsistentem & gubernantem: ita vt perfectam à corpore seorsum pre se ferre possit speciem. Cui sententiæ (si-