Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/51

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 43 —

ne controuersia) Theologus ille adstipulatur maximé: qui perfectiori eam intitulans nomine, interiorem hominem appellauit. Quod si pro huius confirmatione, operationes sine corpore eidem possibiles exquiras: Ecce certo loco temporique non adstrictis copulatur ideis, quotiescumque mente animo-ue solutus homo materiam destituit atque tempus.

CONCEPTVS V. E

Habet anima substantiam ita ad supernos intellectus se habentem, sicut diaphani corpus ad lumina (vt & principes Platonicorum intellexere) quod pro diaphanitate transparentiáque sua, nonnihil velut innatæ luminositatis admittit, quæ semper est in actu cum exuta est á corpore, tanquam regionem lucis inhabitans. In corpore veró degens tanquam cristallus cuius diaphanitas opacitate terminatur: habet species sensibiles vagas: quæ per conuersionem, & auersionem iuxta temporum, locorumque differentias, accedunt atque recedunt.

CONCEPTVS VI. F

Rerum formæ sunt in ideis, sunt quodammodo in se ipsis; sunt in coelo; sunt in periodo cæli, sunt in causis proximis seminalibus; sunt in causis proximis efficientibus, sunt indiuidualiter in effectu, sunt in lumine, sunt in extrinseco sensu, sunt in intrinseco: modo suo.