Receptione formarum ideó materia non impletur (vt per æternam nouarum affeectationem protestatur) quia nec veras accipit; nec veré recipit quod recipere videtur. Non enim quæ verè sunt, sensibilia ipsa sunt, atque indiuidua: vt autumat qui hæc primo, principaliter, & maximé suhstantias appellat. Quæ. n. veré sunt semper manent: quæ autem generationi subiacent, atque corruptioni non vere dicuntur esse. Quod non solum rectius philosophantibus placet. Sed & Theologorum alios audimus exteriorem hominem sub hac conditione naturali vanitatem appellantes. Alij vero cuncta quæ fiunt sub sole, id est quæ regionem incolunt materiæ vniuersalem vanitatis notam subire volunt. Ab ideis igitur, ab ideis, conceptionum fixionem perquirat anima, si intelligis.
Ideam primum hominem. Animam secundum. Tertium veró quasi iam non hominem dixit Plotinus vbi de ratione multitudinis idearum edisserit. Dependet secundus á primo, tertius á secundo, dum per ordinationem, contractionem, & compositionem, ordinatur ad physicam subsistentiam. Pro methaphysico igitur conceptu tertius ascendat in secundum: secundus in primum.