Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 45 —
CONCEPTVS IX. I

Idem, manens, & æternum coincidunt. Idem enim quia idem, manet, & est æternum. Æternum quia æternum, manet, & estidem. Manens, quia manens est idem, & æternum. Nitaris igitur in ipsum idem oportet, vel id in quod identitatis habet rationem; vt permanenter, & perseueranter habeas. Id si capies: caput habebis quo specierum fixionem facias in anima.

CONCEPTVS X. K

Sententia hæc satis digna est vt in ea mentis acies figatur. lntellectus primus lucis amphitrites: ita lucem suam effundit ab intimis ad externa, & ab extræmis attrahit: vt quidlibet ab ipso pro capacitate possit omnia contrahere, & quæ libet ad ipsum pro facultate per ipsius luminis viam tendere. Hoc forte est quod quidam intellexit dicens. Attingit a fine vsqve ad finem. & alius dicens. non est qvi se absc. a' cal. eivs. Lucem hic intelligo intelligibilitatem rerum quæ sunt ab illo, & ad illum tendunt, & id quod concomitatur intelligibilitatem. Hæ res cum profluunt aliæ ab aliis, diuersæ á diuersis; in innumerum multiplicantur vt eas nisi qui numerat multitudinem stellarum, non |determinet: Cum veró refluunt vniuntur vsque ad ipsam vnitatem quæ vnitatum omnium fons est.

CONCEPTVS XI. L

Primus intellectus foecunditate sua, modo suo propagat ideas non nouas, nec nouiter. Natura nouas res