producit in numero, non nouiter tamen (modo suo) si semper eodem modo operatur. Ratio nouas atque nouiter in infinitum species format: componens, diuidens, abstrahens, contrahens, addens, subtrahens, or dinans, deordinans.
Deformium animalium formæ, formosæ sunt in cælo. Metallorum in se non lucentium formæ, lucent in planetis suis. Non enim homo, nec animalia, nec metalla vt hic sunt, illic existunt. Quod. n. hic discurrit illic actu viget, discursione superiori. Virtutes enim quæ versus materiam explicantur: versus actum primum vniuntur: & complicantur. Vnde patet quod dicunt Platonici, ideam quamlibet rerum etiam non viuentium, vitam esse & intelligentiam quandam. Item & in prima mente vnam esse rerum omnium ideam, Illuminando igitur, viuificando, & vniendo, est quod te superioribus agentibus conformans, in conceptionem & retentionem specierum efferaris.
Continet lumen, vita intelligentia, vnitásque prima: omnes species, perfectiones veritates, numeros, rerumque gradus. Dum quæ in natura sunt differentia, contraria, atque diuersa: in ea sunt eadem, conuenientia, & vnum. Tenta igitur an possis viribus tuis identificare, concordare, & vnire receptas species, & non fatigabis ingenium: mentem non turbabis, & memoriam non confundes.