Cvm deueneris ad rationem qua conformabere cœlo corpori, quod animalium inferiorum etiam vilium ratione non vili formas continet pedem ne figito, sed nitaris ad intellectualis cæli conformitatem: quod totius mundi formas, præstantiori modo possidet, quam cœlesti.
Talem quidem progressum tunc te veré facere comperies, & experieris cum á confusa pluralitate, ad distinctam vnitatem per te fiat accessio: id enim non est vniuersalia logica conflare, quæ ex distinctis infimis speciebus, confusas medias, exque iis confusiores supræmas captant: Sed quasi ex informibus partibus & pluribus, formatum totum & vnum aptare sibi. Sicut manus brachio iuncta: pésque cruri, & oculus fronti, cum sunt composita: maiorem subeunt cognoscibilitatem, quam posita seorsum. Ita cum de partibus & vniuersi speciebus, nil sit seorsum positum & exemptum ab ordine (qui simplicissimus, perfectissimus, & citra numerum est in prima mente) si alias aliis connectendo, & pro ratione vniendo concipimus: quid est quod non possimus intelligere memorari & agere?
Vnum est quod omnia definit. Vnus est pulchritudinis splendor in omnibus. Vnus é multitudine specierum fulgor emicat. Quod si coniicias: tale inter oculos