tuos, vniuersaliter visibilia interpones oculare, ut nil sit quod te fugere possit omnino.
Error nobis & obliuio accidit; quia apud nos ex forma, & infirmi viget compositio. Formatio quippe corporei mundi, forma inferior est, ex ipsius enim vestigio, & deformitate componitur. Illuc igitur ascende vbi species sunt puræ, nihil informe, & omne formatum ipsa forma est.
Notauit Platonicorum princeps Plotinus. Quamdiu circa figuram oculis duntaxat manifestam quis intuendo versatur, non dum amore corripitur: Sed vbi primum animus se ab illa reuocans, figuram in se ipso concipit non diuiduam, vltráque visibilem: protinus amor oritur. Simile iudicium de obiectis intelligibilibus; ei quod est de appetibilibus. Hinc igitur inuestiga & contemplare quomodo species citius, viuacius, atque tenacius concipiantur.
Septem gradibus (quibus duos addimus) constare intellexit Plotinus Schalam qua ascenditur ad principium. Quorum. Primus est animi purgatio. Secundus attentio. Tertius intentio. Quartus ordinis contemplatio. Quintus proportionalis ex ordine collatio. Sextus negatio, seu separatio. Septimus,votum. Octauus trans-