Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/57

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 49 —

formatio sui in rem. Nonus transformatio rei in seipsum. Ita ab vmbris ad ideas patebit aditus, & accessus, & introitus.

CONCEPTVS XX. V

Omne quod est, post vnum; necessario multiplex est & numerosum. Præter vnum igitur atque primum omnia sunt numerus. Vnde sub infimo gradu schalæ naturæ est infinitus numerus, seu materia: in supræmo vero infinita vnitas, actusque purus. Descensus ergo, dispersio, & euagatio fit versus materiam. Ascensus, aggregatio, & determinatio fit versus actum.

CONCEPTVS XXI. X

Per numeros (inquiunt nonnulli) entia, se habere ad id quod veré est, seu verum ens, sicut materia per inchoationem formarum se habet ad formas.

CONCEPTVS XXII. Y

Triplicem considera formam. Quarum prima est á qua rem ipsam formari contingit, vt poté quæ producit actum: & istam non proprié ideam, vel rerum producendarum formam appellamus. Secunda qua res ipsa formatur tanquam parte: & huic non conuenit similitudinem dici eius, cuius est pars. Tertia quæ aliquid terminat, & figurat tanquam inhærens qualitas: & eiusmodi non potest recipere ideæ rationem, cum ab eo cuius est forma non separetur. Quarta ad quam aliquid formatur, & quam aliquid imitatur: & hæc vsu loquentium consueuit nomen ideæ retinere. Et hæc

7