bus rimabere ni omnia tibi reddantur possibilia, reddentur plurima.
Dixit vnus de nostratibus. Exemplaris forma habet rationem finis, & ab ea accipit agens formam qua agit quod sit extra ipsum. Non est autem conueniens putare deum agere propter finem alium á se, & accipere aliundé quo sit sufficiens ad agendum: idcirco ideas non habet extra se. Nos autem oportet eas extra, & supra nos inquirere: cum vmbras earum tantum in nobis habeamus.
Per speciem quæ est in intellectu: melius aliquid apprehenditur, quam per speciem quæ est in physico subiecto, quia est in-materialior. Similiter melius cognoscitur aliquid per speciem rei quæ est in mente diuina, quam per ipsam eius essentiam cognosci possit. Duo requiruntur ad speciem quæ est medium cognoscendi: representatio rei cognitæ, quæ conuenit ecundum propinquitatem ad cognoscibile, & esse spirituale, & in materiale secundum quod habet esse in cognoscente.
Sicut ideas sunt formæ rerum principales, secundum quas formatur omne quod oritur & interit: & non solum habent respectum ad id quod generatur & corrumpitur; sed etiam ad id quod generari & interire