potest. Ita tunc verum est nos in nobis idearum vmbras efformasse, quando talem admittunt facultatem & contrectabilitatem: vt sint ad omnes formationes possibiles, adaptabiles. Nos similitudine quadam formauimus eas, quæ consistunt in reuolutione rotarum. Tu si aliam potes tentare viam tenta.
Accidentium ideas non posuit Plato. Cum quippe intelligeret eas esse proximas rerum causas: vnde si quid præter ideam esset proxima causa rei, illud non volebat habere ideam, ideóque in iis quæ dicuntur per prius & posterius non esse voluit communem ideam: sed primum esse ideam secundi. Vnde Clemens philosophus in entibus superiora volebat esse inferiorum ideas.
Accidentium ideas esse volunt Theologi qui intelligunt Deum esse immediatam causam vniuscuiusque rei, licet secundos deos causasque non excludant. Et nos in proposito ideó omnium volumus esse ideas: quia ab omni conceptabili ad easdem conscendimus. De omnibus enim formamus vmbras ideales. Nec propterea destruimus Platonicam doctrinam vt intelligenti patet.
Singularium ideas non posuit Plato, sed specierum tantum. Tum quia ideæ pertinent ad formarum productionem tantum, non materiæ. Tum etiam quia formæ principaliter sunt intentæ per naturam, non autem genera & indiuidua.