Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/65

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 57 —

mitteret? Porró per ipsam regulamur & dirigimur, ad intelligendum, discurrendum, memorandum, phantasiandum, appetendum, & quandoque vt volumus sentiendum.

III.

At vero hoc quo, generaliter ad omnes atque singulas functiones anima fertur, quale sit, & quomodo: non satis est apertum, quæritur. n. quid est quo artem induit anima? qua arte anima artem induit? nunquid non artem conuenit appellare quo technica mater natura ex frequentatis actibus, expertem se reddere nititur?

IIII.

Nónne licebit dicere anté plurimas artes extare artem quam organicam dixerim: cum plurimi artificum vtantur organo; quorum tamen ars non est organum; sed per organum prosequuta? Nonne artem dicere licet, quæ artium fabricat instrumentum? quid. n. erit si non est ars? Adhæc si organum non precessit quo oportuit aliud fabrefieri: expone mihi artis rationem, quæ artem debuit precessisse? In quo nam vt in subiecto agentis ars organica præxtitit? Omni proculdubio in physico illo quod præ erat. Illud positione quadam formatum est in primi organi intimæ susceptiuum deminationis. Quod si vulgariter phylosophanti placeat ab extrinseca forma rei essentiam primó denominare: dimittimus; Quia consuetum est artificialium

8