Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 58 —

rationem in forma extrinseca ponere: cum ars non profundet in intima materiæ. Sed hic distat á nostra intentione: ita vt non intolligat.

V.

Quod si ita est vt melius philosophantibus apparet: id quod primó est ars nil aliud est dicendum; quám naturæ lacultas connata rationi, cum seminibus primorum principiorum, quibus inest potentia, qua ab extrinsecus obiectis tamquam diversis illectentur illecebris; & ab agente intellectu tanquam irradiante sole illustrentur: & ab æternis Ideis quasi siderum mediante concursu influxum recipiant: dum ab optimo maximo foecundante cuncta in actum, atque finem proprium pro viribus consequendum ordinentur. Ex quibus manifestatur non temeré nos dedalam naturam artium omnium fontem, atque substantiam velle nuncupari.

VI.

Considerato igitur qua intentione possimus expressisse, artem in quibusdam excellere naturam: eandemque in allis ab illa superari. Id. n. esse minimé potest quam vbi naturam in actibus remotioribus; quasdam rationes maiores, quam in mage propinquis ostendere conspexerimus. Ipsam perpetuare fertur in eadem specie formam substantialem, quam non valet secundum numerum eandem perpetuasse: in quibus artis facultas non extenditur. Forma vero extrinseca, atque figura inuentoris clauis magnæ; per artem duro com-