mittitur lapidi, vel adamanti. Item conditiones, actus, & nomen memoriæ, & cogitatiuæ obiectis perpetuanda committuntur; quæ tamen natura retinere non potuisset: quandoquidem fluctuantis materiæ stomachus maturé omnia digerit.
Sed vnde inquam hæc arti facultas? inde nimirum vbi viget ingenium. Ingenium cuius est proximé? hominis. Homo vero cum suis facultatibus omnibus vnde emanauit primo? á natura sané parturiente. Ergo si rem ab exordio intueberis, & ab ipsa radice hanc arborem transplantandam velis euellere: ad naturæ cultum, atque recognitionem inclinatur. Id sané præstabis cum vociferanti, clamantíque principio, in timiús que nos illustranti animum intenderis. Natura est quæ animis corpora confingit; Natura animis instrumenta congrua suppeditat. (vnde Pythagorei, & ingenia Magorum, vitam, atque animæ speciem á corporis forma deprehendisse perhibentur). Natura ipsa tibi (nisi auertaris) aderit in omnibus: vniuersalis. n. natura non contrahitur quo minus nobis extet officiosa, super omnia enim pluit Iuppiter germina, & super omnes plantas oritur benignus Apollo. Sed non omnia parem á superis imbuunt vitam: cum non pariter omnia ad illos conuertantur, vt manifesté patet in nobis qui per nos ipsos ab illorum communicatione diuellimur.