Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 60 —
VIII.

Cum igitur omne possibile natura præstet, siuo anté naturalia, siue in naturalibus, siue per naturalia: ita intelligas á naturalibus omnibus actionem proficisci: vt naturam per eadem agere non ignores. Distinguat quantumlibet, agens positiuum á naturali vulgaris philosophia; non. n. inficiam. Illud mihi iuro admitti volo: vt ita distinguatur, sicut organum operantis ab ipso distinguitur operante; sicut medium ab ordinanto, brachium ab exagitante.

IX.

Propterea intelligas nos minimé alligatos esse communi philosophiæ cum naturæ nomen materiæ, formæque adstrinxerit: sed & cum efficiens intrinsecum principium recognouerit; siue sit omnibus commune, siue ad hoc suppositum, vel ad illud fuerit contractum. Vnde libentius idiotas loquentes audimus: dum naturam istius hominis, cum illius hominis natura comparant: non. n. vt vniuersale logicum, vel ad eius similitudinem licet apprehendere naturam: sed vt physicum, quod est tum in omnibus, tum ad singula contractum.

X.

Hæc est quæ mediaté sensibilia preterita & absentia: præsentia reddit, atque conspicua: hinc quidem