visu sensibilia per sculpturam, atque picturam: inde vero fluentia verba, & quasi in nihilum prodeuntia; stabilia, fixáque reddit per scripturam. Insuper & conceptus, & silentes intentiones cominus comunicabile, è minus ad omnia loca transmittit, atque tempora.
Quod liberé siue fatum, sine necessitatem, siue bonum, sine demourgon, sine mundi animam, sine naturam appellare consueuere: ab imperfectis ad perfecta, inferioribus istis communicanda: motu atque tempore procedit, quod in omnibus, & singulis est idem principium. Hinc & eadem serie progressum facere dicitur ars, quam manu ducit. Ideo (vt ad propositum intentionis nostræ spectat) cultris in arborum corticibus prior scripsisse perhibetur vetustas. Cui successit ætas in lapidibus celte excauatis inscribens: Quam sequuta est papyrus sepiarum succis exarata. Inde pergamenae membranæ atramento artificioso magis intinctæ. Proinde charta & inhaustum, præloque promendæ in vsum longé omnium aptissimum literæ. A cultris inquam ad stilos, á stilis ad spongias; á spongiis ad calamos; á calamis ad pennas; á pennis ad fusilia tandem elementa peruentum. Haud secus in iis quæ ad scripturam pertinere videntur, internam contigisse arbitramur: dum ab antiquo humanum studium sine á Melico Simonide, siue ab alio sumpserit exordium: quæ locorum, & imaginum proportionalium chartæ atque scripturæ, actúque phantasiæ & cogitatiuæ, locum scriptoris & calami subeuntibus: species