Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 62 —

rerum memorandarum in interno libro inscribere studuerunt. Quorum industriæ quid, & quantum addiderimus: ipsorum qui hæc nostra cum illorum monumentis conferre poterunt, esto iudicium. Iam quæ ad nostram faciunt praxim aggrediamur.

XII.

Habes in libro clauis magnæ duodecim indumentorum subiecta. Species, Formas, Simulachra, Imagines, Spectra, Exemplaria, Vestigia, Indicia, Signa, Notas, Characteres, & Sigillos. Quorum quædam referuntur ad sensibile ob oculum (siue natura sine arte figurante dicta) cuiusmodi sunt extrinseca forma, Imago. Exemplar quæ per picturam, & alias figuratiuas artes emulatricos matris maguæ describunt, atque describuntur.

Quædam ad internum sensum referuntur in quo magnificantur, protelantur, & multiplicantur, in mensura, duratione, & numero: vt sunt quæ contrectanda phantasticæ se offerunt facultati. Quædam sunt quæ in eodem versantur similitudinis puncto: vtpoté quæ á forma eiusdein generis, & substantia eiusdem speciei extrahunt exemplar. Quædam á propria propositi substantia deficiunt, vt patet in omnibus in quibus sophista mendicat á reali; & vniuersaliter ars emulatrix á natura. Quædam veró adeó arti videntur appropriata: vt in eisdem videatur naturalibus omninó suffragari: hæc sunt Signa, Notæ, Characteres, & Sygilli: in quibus tantum potest: vt videatur agere præter naturam , supra naturam, & si negotiun requirat, contra naturam.